Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
mationem, vel ad partis, quae iiiter Altenburgum et Valiem lupi (Wolfstball) patet, cessionem pertinebit. LXV7. Moravi custodem termini Hungarici habent, A. 1054. Ego Jaros, castellanus de castello et custos termini Hungarici contuli de patrimonii mei portione in yilla Domesi terram ad duo aratra, et arantes servitores Lula cum filio et Zuat cum filiis, quatinus sint ecclesie sancti Petri in Olomuc hereditas perpetua. amen. et hec collatio adprecesmeas instantes illustris dominus Dux Wratizlav sui sigilli impressione munire non recusavit. Actum in Olomuc anno dominice incarnationis MLIV. terminante." Ex eodem fragmento Monseano, apud Boczekl. c. p. 131» Huic termini custodi opposuerant Hungari suos siculos supra Tyrnaviam in silvis , de quibus dictum est in codice Diplomatico. LXVII. Henricus IV. Froizae Petri regis Sorori aliquot praedia transcribit. A. 1058. Henricus IV. Imp. Froizae, Alberti Marchionis Austriae viduae, praedia aliquot mansos transcribit. Anno MLVIII." E repertorio Tabularii Aulici memorat Sig. Calles in praef. ad Tom. 1. Annal. Austriae, et Torao I. Ann. Aust. lib. VI. p. 260. LXVIII. Communitas Castri Trctguriensis asceterium pro Monialibus fundat. A. 1064. In nomine Domini nostri regis Salvatoris eterni annoDomini Incarnat MLXIV. Ind. II. Regnante Domino nostro, ac piismo Augusto Constantino Duce et magno Imperatore ; Civitatis vero Trag.