Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
52 t Regente Cathedram Joanne, venerabili Episcopo rethorico, una cum Domno Dabrana inclito Prio re, et cum fratre suo Andrea, omnibusque Nobilibus; sub illorum namque temporibus hoc precepimus privilegium conscribi, nos omnes videlicet Statigato, Georgius, Tridullo, Dabro, Sepelato, Calasato, nec non Yitaza; et hoc spontanea nostra voluntate de hoc, quod ipse jam dictus Episcopus nos per plurimum rogaverat, vt Ecclesiam, que nostra erat, scilicet Domus B. Domnii, ubi porta Dominica vocatur, ibi monasterium ancillarum Domini concederemus construere. Nos vero consulto omnes, et quia noster rector ac protector permanserat; magisque pro remedio animarum nostrarum illum audivimus; ibidemque Domino annuente monasterium esse affirmavimus, uti et Abbatissa non post longum temporis spatium nomine Eufemia introducta fuit ceteris cum Sororibus. Post hec Domine Abbatisse similiter terras et vineas judicauimus, sueque potestati commisimus, insuper et litus juxta eandem Ecclesiam ad obsequium sui ibidem concessimus: sed in tali pacto, et in tali tenore: ut jam dicta Ecclesia, qua nos monasterium fieri concessimus, alium Dominum preter nos non haberet, etiam unus ut ibi Advocatus mitteretur, et nobis ad regendum et gubernandum necessaria. Quod et affirmatum fuit ante notitiam prefati Joannis Episcopi, et Dablane ejusdem Urbis Prioris, ac Mirce Bogobayse, ac Andree, nec nonNobilium et ignobilium Tragurini Castri, qui hujus rei testes fuerunt:, vnde si quis hanc nostram difinitionem disrumpere tempptaverit, Trinum et unum Dominum habeat iratum, et CCCXVJII. Sanctorum Patrum consequatur maledictionem, deglutiat eum terra sicut Da-