Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Horwatio concedimus, nihil jam in Historiis stabile , nil tutnm ; quidquid mibi non aiTiserit, abnuam ceu intrusa , haud cohaerentia; majores Ursioli potentio­res fuisse super Parthos, abnuam. Quod intrusa non sint, fidem jubent optimae notae authores , qai Petrum , Regem nostrum , ortu V e n e t u m consenti­unt: Harlwic in vita S. Stephani , Henricus Contra­ctus coaevus ad an. 1033. apud Pist. Script. rer. Germ. tom. 1. p. 286. Chron. Mellic. ad an. 1028. apud Pez Script. rerum Austriae tom. I. p. 123. Martinus Gal­lus Chron. Polon. t. I. p. 18. Simon de Keza ed. Podhraszky, p. 19. Cf. etiani Chronicon Thuroczii P. II. cap. 34. Nullus seu domesticorum , sea extero­rum novit ipsum auis Hungaris progenitum. Nec Ursones Parthi aut Parthiani prosapia suftragantur: Hungari ob inorum similitudinem , sedi­um identitatem compellati sunt quidem uti Hunnorum , Avarum , Turcorum, Agarenorum, ita Parthorum no­mine a nonnullis Sec. X-i Scriptoribus. Ast sicut fero­cia et potentia id temporis non Hungaris solum fuit propria, ita Parthicum nomen aliis etiam gentibus per Scriptores minus accuratos est attributum. Neque Pannoniam perhabitantcs Parthiani quidpiarn ad rem: illam enim complures incolebant gentes e x. parte: uti Carentani et Carnioli; hos videtur laudatus Biographus intellexisse : quia montis Veneti meminit, qui est Carnioliae; et Ursinorum sedes avita Carniolia; Cf. Le grand Dictionaire Histo­rique. Par. Mr. Moreri. Tomo VII. sub hoc vocabulo; aut certe laudatus scriptor in Geographicis fuerat de­ceptus: Petrus namque Damiani, S. Ursioli Biogra­phus classicus, Ursioli Partbicos in Pannonia natales ignorat. II. Neque ex eo , quod Petrus Ursioli eonti­nuam austeritatem, testimonio ejusdem Petri Damiani 1. c, supportare nequiverit, sequitur ipsum ducali satum fuisse sanguine : e potentioribus ac no­bilioribus parentibus ortus , annos duos etc. menses totidem Venetiarum Dux, recte deliciis innutritus dici potuit, etiam si ducali natus parente haud fuerit. III. Petruni I-um Ursioli a Duce nostrate Toxo havid fuisse ortum, evincit Ckronologia : Is enim Dux

Next

/
Thumbnails
Contents