Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
pronunciatus est Venetiarum A. 976. quia consensit, ut dotno ipsius contingua succensa palatiuni Petri Candini Ducis, Venetis exosi, concremaretur. Unicum aequivocnm habuit filium , qui anno 891-o Dncatum est adeptus, aetatis suae 31-o. Jam Petrus Ursioli I-us a Toxo Duoe ante an. 954—5. natus fuisse haud potuit: quia Constantino Porpliyrogenetae , qui anno illo confecit suum de administratione imperii librum , in deducta stirpis virilis genealogia (cap. 40-o) uti et Geysa Dux, ignoratur. Petrus proin Ursioli If-us anno 960-O natus habuisset patrem quinque circiter annorum. Eheu. Eheu! IV. Implicant etiam adjuncta: Toxi Ducis Hungariae filium , paganum , in gentilismo certe natuni , Venetiaruin incolam , civem , factum , a Venetis Ducem cooptatum; Geysae vero filiatn cum Petro in secundo-tertia linea consanguineo fuisse copulatuiu; is tantum credit, cui paradoxa in deliciis. V. Quod Aloldi — Pseudo-Aloldi — testimonio Geysae Patrem Ursum nomine fuisse , credat Horvathius noster, mirandum sane foret, ni compertum multis haberemus, Crisim in Historicisdebitam nullo ipsi loco esse. Fide dignitatem Pseudo Aloldi Daniel Cornides, Genealogiae Regum Ilungariae Sec. XI. cap. VIII. profligavit pluribus, abnegantque illi, dum ceteris non consentit, Eruditi omnes. Audierat, opinor, ille de Ducuin nostrorum nomine U r , ex quo suum Urtzus confinxit; ac feroeein rapacem interpretatus. Urtzi nomine Geysae Patrem nec domestici nec exteri Scriptores norunt; sed Taxunv, Taxin , Tocsun vel Toxum dicunt. Si vero ejus nomem non fuit Ursus , nec Ursiolus ejus filius, ac quod consequens est , Petrum , regem nostrum , p etri — alias ex confirmntione Ottonis— Ursioli III. filium ex stirpe Arpadiana virili satum haud fuisse; eo evidentius , curn ejus defectu in Diplomatibus , et in Capituli MVaradinensis Historia, inter Hungariae fleges— legitimos — nec censeatur , Regnumque annosXl. usque Andream I. — vacasse perhibeatur. Nec proin gloriam hanc: Petrum Venetum, e stirpe Arpadiana virili satum , quod et Biographi Urseoli , et Aloldus ignorarunt, quadam visione priinuui Horvathio innotuisie, habemus invidendain.