Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Domini DCCCCLXX. Iste Martinus fuit Spalatensis natione. — Ab Direislao (regnavit ab anno 994—1000) ceteri successores reges Dalrnatiae et Croatiae appel­lati sunt, recipiebant enim regiae dignitatis insigrria ab Irnperatoribus Constantinapolitanis et dicebantur eorum Eparcbi sive Patricii; habebant narnque ex suc­cessione suae originis patrum etproavorum dominium regni Dalmatiae et Croatiae." Croatiam proin aeuo Proto-regis fiduciario jure Hungariae regno nexam haud fuisse , e praemissis patet; causa hac regionem in­ter Dravurn et Savum neraini Dioecesanorum attrihuit, sicut cum terra inter Danubium et Savum fecerat. Nam regio interDravum et Savum, proprie Slavonia , Regibus Croatiae paruerit, est oppido incertum. Croa­tae enim non in reges solum, sed etiam in Principes fuerant divisi: uti idem Joannes post Cedrenum re­fert. 1. c. p. 129. LV. Anastasius Ungarorum Archiepiscopus interest Cov­cilio Francofordiensi ac subscrlbit Litleras fnstiti/tio­nis Episcopatus Bambergiensis a. 1007. „Anastasius Ungrorum Archiepiscopus inter­fui et subscripsi." Acta Concil. tom. VI. P. I. p. 77l. Eruit et comniun. J. Czech. LVt. Bulgaric cum Ducatu Sirmiensi in potestalem Ba­silii Qrciecorum Imperantis venit. A. 1019. Ad Imperatorem autem (Basilium in purpura genitum) redacta in servitutem Bulgaria , conflu­xere etiam finitimae Corvatorum gentes, quibus erant duces duo fratres, qui cum ad Impetatorein accessissent, ab eoque honores et possessiones ido­neas accepissent, obedieruut etiam gentes ; solus autem Sermii (Sirmii) princeps, Hestongi frater , Sermon, obtemperare recusavit; erga quem Con­stantinus Diogenes illarum partium princeps, si­mulata amicitia , leg atum mittit, qui jure juran—

Next

/
Thumbnails
Contents