Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
do assereret, cupere se cum eo conjungi, ac de rebus necessariis colloqui; quod si quis metus ipsurn incessat, tribus tantum assumtis ministris eo sit venturus. Igitur ille fide liabita ad fluvium(Savum) accedit, et cum Diogene colloquitur; verum inter colloquendum Diogenes extracto , quem gestaverat, gladio, repente ipsuni in latere percussum occidit; quumque ii, qui cum ipso erant, fugissent, propinguo exercitu coacto Diogenes, cum idonea manu , ad Sirmium accedit, et uxoremmortui metu perculsam, magnisque pollicitationibus delinitam, persuasit, se dedere, Sirrnio Imperatori tradito; quae Bizantium missa, uni ex Proceribus regiae urbis in matrimonium est collocata: et Diogenes jussus est imperare regioni, quam nuper adeptus fuerat." Ita Scilitzas. Ex interpretatione Joh. Bapt. Gabii etlit. Venet. 1570. folio 94. Scilitzam exscripsere Cedrenns , Edit. reg. p. 717. Zonaras edit. reg. lib. XVII. nro 9. p. 227. Triumpbum bune Bulgaricum consignat Cedrenus anno JVlundi 6527. Ind. II. post quem triumpbutn anno eodem rnense Julio Sergius Patriarchu obiit I. c. p. 717. Is annus congruit cum 1019-o.—Regio haec Siruiiensis ab anine Kwarok usque confluxum Danubii ac Savi , patebat: quia Proto-rex ultra eum Dioeceseos Quinqueecclesiensis limites non protulit. Mansit Sirmium in ditione Graecorum annos prope sexaginla; ante 1081-um in potestatem Hungarorum redacta: „Scupi quoque et Naisus vastabantur (Michaele Papinace imperante); quin ipsum etiam Sirmium, et quae circa Sagiam (Savum) amnem sita sunt oppida , quaeque ad Istrum jacent civitates graviter laborabant." Ita Brvennius edit. reg. lib. III. n. 1. ,,Hungarorum gens saepe Romanorum fines incursavit, et paulo ante , quam imperaret. Alexius Comnenus, Sirmium cepit, inultisque transistranis urbihus expugnatis , Naesum usque pervenit." Edi. reg L. V. nroXII. — Aii hic Scilitzae Sermon , Sirmiensis Dux, tiduciario nonnisi jure tenuerit provinciam ? Aut quo anno se independentem