Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

rime habere permisit, dans ei licentiam ferre lan­ceam sanctam ubique, sicut ipsi imperatori mos est, et reliquias ex clavis Domini et lancea S. Mauritii ei concessit in propria lancea. Rex quo­que supra dictus filiuin suum baptizare jussit; et (S. Adalbertus) irnposuit ipsi nomen, sicut sibi, Stephanum. Postea vero ipsi filio ejus, Stephano , Otto Imperator sororem Henrici imperatoris in conjugio dedit." A. CMXCIV." Ita Ademarns Chabanensis, Engolismensis monaehus, in Aquitania , apud Labheum Bibl. MS. S. Tom. II. p. 168. Cum S. Stephanus transaeta pueritia - regnaturus po­pulo praefectus — secundum credulitatis suae verita­tem-chrismali baptismate intinctus, a Hartvico ; ab aliis vero conversus, nuptiarum apparatarum occasione — dicatur; quaestio est, quodnam illi ante Bapti­smum nomen, quod in .Stephani est mutatum ? Curio­sitati huic nemo Scriptorum ejus aevi fecit satis. Dit­marus Merseburgensis Episcopus, coaevus, rerumque sui temporis maxime conscius, eum Waic scribit (Ann. lib. IV.) ,,Gener Henrici, DueisBavariorum Waic, in regno suo episcopales cathedras faciens, coronam et benedictionem accepit. u — Joannes Fordun , mo­nacbus Scotus, aliud : ,,Hic (Henricus Imperator) soro­rem suam Gislam Hungarorum regi , Salamoni, dedit uxorem ; erat enim hactenus idololatriae deditus ; sed uxoris hortatu , cum tota gente sua, Christiani­smuin suscepit , et in baptismo, rnutato nomine, dictus est Stephanus." Stephano Horvdth , Musei Sze­cbenyiano-regnicolaris Custodi, f.ibula placuit, magna­que contentione persuadere adnisus fuit (Tudomd­njos Gyujtemeny Vl-dik lcotet A. 1836.) ipsum gen> tile nomen Salamonis gessisse , ebaptisrno binomium iStephanum et Waic, lustrali S. Adaiberti, nomine fuis­se. — Vixit Joannes Westfordii monachus Ord. Cister. tempore Joannis, regis Angliae , dicti sineregno, cujus etiam vitam consignavit .• adeoque secundo et dimidio post Stephanum nostrum seculo, ju\ta Joan. Cerard. Vossium Opp. tom. IV. in folio in «Scriptoribus J.ati— nis : ,,Joannes de Forda vel Fordenau, vel Fordon , Britannus, Fordensis coenobii Abbas , Joanni regi ab

Next

/
Thumbnails
Contents