Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
querere. Nec ipsi cogantur venatores nec aliquos nobiles terre hospilio recipere, nisi hoc fiat de bona ipsorum voluntate. Reliquum firmiter constitui et concessi, ut quidquid homines Brevnowiensis monasterii per aquas tocius Boemie sive per vias, ad usum monachorum duxerint, ab omni jure et debito theloneario sint totaliter exempti, nihil omnino cuiquam persolventes. Hanc siquidem libertatem ad petitionem honorabilis viri domini Adalberti episcopi Brevnowensi monasterio perpetuo concessam, ac in scripto redactam, sigilli mei appensione munivi et confirmavi, confirmatamque super aram sancti Benedicti abbatismanibus meis posui, rogans, ut omnes violatores, seu invasores hujus privilegii ipse Dominus episcopus excommunicaret, quod facere non obmisit. Dantes per manum domini Christiani fratris illustris ducis Bolezla. Anno gratie DCCCCXCIII. in ipsa die dedicationis monasterii supra scripti." Aeri ineisum dedit Dohner in annalihus Hajec. IV. p.374. Ante hnnc igitur annum , Stephanus, Gejsae Ducis Hungariae fdius, a S. Adalberto Roma primum reduce, baptisari non potuit. Cf. Hartvicum edit. Pray p. 121. Dubravium Hist. Boh. lib. VI. p. m. 46. L. Gevsa JDux cum Jilio Stephano conversi baptisantur. A. 994. Erant Ottoni III. duo Reverentissimi Episcopi, sanctus videlicet Adalbertus, et sanctus Bruno — consanguineus ejusdem Imperatoris. — Ipse (Adalbertus) abiitin provinciam Ungriam.— Regem Ungriae baptizavit, qui vocabatur Geitz, et mutato nomine, in baptismo Stephanum vocavit, querli Otto imperator in natali protomartyris Stephani a baptismate excepit, et regnum ei libe-