Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
27. Quaenam crgo illa Caphtor insula? Opiniones 11011 absimiliter variant; alii cel. Michaelis in Syntagmate sententiam amplexi, putant Cyprum insulam Palaestinae vicinam, quae olim Chetim fuit Hehraeis dicta, Jos. Flavio teste ant. Jud. 1. I. cap. VII. Alii Cretae insulam censent juxta Calmetum eo, quod Philisthaei I. lleg 50, 14. Ezech. 25, J6. Sophoniae 2, 5. Cerethraei, Cereti= Cretaei cognominentur. Alii denique secundum Benjaminum Tudelen. nomine Caphtor, viciniam Damietae, in Delta insula, existimant, quae primum Aeria dicta fuit: Mexojvouaas 81 TI)V JeYVNTOI rw ISuo OVO^UTL tjTig TZQOTSQOV HTefJoaia nao thXeysTOIta Eusebius Chron. in vita Moysis. Cf. etiam Stephan. Bizant. et Gellium in h. J. Caplitoraei hi videntur primum Cretam insulam petiisse, inde per supervenientes liospites, quos Herodotus lib. VII. 170. 171. recenset, arctati terram Hevaeorum in Canaan invasisse, inde Allocfiloi, alienigenae: id est non Cananaei, non PJioenices, non Graeci, compellati. Sed vide Simonis onomasticon, item: F. C. Mover de utriusque recensionis vaticiniorum Jeremiae Graecae Alexandrinae, et Hebraeae Masorethicae indole, atque origine comentatio critica §. 13. Quidquid liorum sit, illud certum: Philisthaeos ex Assyria vel Cappadocia, quod quaestionis caput est, liaud immigrasse. §. 28. Id non minus certum, Philisthaeos a Josue, Jilio Nave, sedibus obsessis eliminatos aut excisos neutiquam fuisse: Siquidem 1.) inter gentes Abrahae semini subdendas (Gen. 12, 14). Philisthym haud sunt addicti §. 16. — 2.) Inter reges triginta et unuin, quos Moyses et Josue debellarunt, rex Philistinorum non refertur. Gen. 21,12.