Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

— 5.) Apertis significatur verbis Pliiiistliiim in avitis sedibus relictos esse: ,,Terraque latissiina derelicta est, omnis terra Cananaeis confinis, quae in quinque regulos Philisthjm dividitur: Gazaeos, Azotios, Ascalonitas, Gethaeos et Accaronitas." Jos. 15, 5. Item: „IIae gentes, quas Dominus reliquit — quinque Satrapae Philistinorum." Jud. 3, 15. — 4.) Quin ipsi invaserant subin terras Israel in tribus jam divisas: primum quidem in­auspicate: Jud. 5,51; mox ad subjectionem usque: servieruntque Israelitae Philisthaeis annos quadra­ginta." Jud. 10, 11. etcap. 15. Davide acSalamone regnantibus facti sunt Israelitarum tributarii II. Reg. 8, 1 etc.; ast brevi nonnisi tempore; in me­dio terrae Israel insignis eorum locus Gebbethon. III. reg. 16, 15. Potentia regum Assyriae, Babilonis, atque Alexandri magni fracti quidem; ast non con­fracti. Maccabaeorum quoque tempore terram sui juris possederant: „Persecutus est Judas Seron principem exercitus Syriae in descensu ad Besse­ron, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim." I. Macc. 5, 24. Imperio Romanorum tandem subjecti, tem­pore Ptolomaei Geographi, Palaestinae primae partem constituerunt. Cf. Mannert. VI. 1. p. 205. 246. 249. §. 29. Nec Philistiim proin a Jesu, Nave filio, sedibus fugati, Aegyptum visentes, atque Africam totam usque Mauritaniam et Alpes Herculeas po­tuerant obsedisse, quod Horvatius noster vult; inter veleres Africae, Mauritaniae etc. colonos, sicut Gergesaeorum, Jebusaeorum, Cananaeorum etc., ita Philisthaeorum nec fama, nec vestigium. Cf.Plinium lib. III. cap, I—VII. Neque Philisthaei

Next

/
Thumbnails
Contents