Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Graeci obtinent, aut Phoenices." Gergesaeorum, Jebusaeorum ac Cananaeorum, Africam excolen­tium, nullus omnino Scriptorum veterum meminit. Fuerant proin iIli, Josue, fllii Nave, servitutem efìugientes, columnarumque auctores, Sidonii, Sinii, ex Phoenice proprie dieta; quod et Sydoniorum, Penorumque Historia eonfirmat. Cf. Heeren's Ideen Theil I. II. Justin. lib. XVIII. Diod. Siculum lib. I. etc. — II. Philistaei et Philistaea. ­§.24. MaritimaSyriae, Aegypto confinia quo­que, vetustissimi iucolae Cananaei obtinuerant: „Pertransivit Abram terram Canaan usque ad Sy­chem, usque ad convallem illustrem; Cananaeus erat in terra. — Inde transgrediens ad montem, qui erat eontra orientem Bethel (prius Lusa) te­tendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai. — Perrexit Abram va­dens et ultra progrediens ad meridiem. Facta est autem fames in terra, descenditque Abram in Ae­gyptum et peregrinatus est ibi." Gen. 12, 5—-10. Fuit itaque Cananaea primitus Aegypto immediate contermina. Abrahamo ex Aegypto circa an. 2150 a. Chr. reverso, universaque Pentapoli igne ab­sumta , easdem partes australes maritimas jam PhiJistiim obsederant: „Profectus inde Abra­ham in terram australem habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatus est in Geraris. — Misit ergo Abimelech, rexGerrarae. — Abimelech et Phicol, princeps exercitus ejus (inita cum Abrahamo ami­citia)—reversi sunt in terram Philistiim. Abraham vero fuit colonus Philistiim multis diebus." Gen. 20, 12. 21, 55—54. — A Neoincolis his Calia-

Next

/
Thumbnails
Contents