Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

naeae pars marltlma, Aegypto confinis, PhilistKIn (Palaestina) nomen cepit, quod subin ab exteris in universam terram Canaan, in ipsam quoque Judaeam, extensum fuit: ,,Is tractus Syriae (ma­ritima Syriae) et quidquid Aegypto tenus est, Pa­laestina vocitatur." Herod. lib. VII. 89. Cf. Pli­nium V, 12. 13. Ptolomaeum et alios. Gentis ac terrae hujus nomina exinvariant: Palaestini, Phi­listhaei, Philisthini, ctXXocpiXot, Alienigenae (Gen. 26, 1. 14. 18. Judicum 15, 3. 5. 6. 9 etc., sed tantum apud Interpretes; textus originalis constanter Philistiim aut Phelistim, Falestim legit nomen gentis; regionis vero Philisthaea: Isaiae 14, 29. 31. ,,Ne laeteris Philisthaea omnis — Prostrata est Philistaea omnis ete." §. 25. Terram, quam Philistiim invaserant, Hevaeorum, tribus Canaan, fuisse, constat: tradi­tur enim Deu. 2, 25. „Hevaeos, qui habitant in Hazerim expulerunt, et habitarunt pro illis." Suis et ipsi suberant regibus, quorum nomen commune AbimeJech, sedesque Gerarae, a fluvio cognomine nuncupata: „Misit ergo .AJ:>imelech, Rex Gerarae." Gen. 20, 2. ,,Isaac venit ad torrentem Gerarae." Gen. 26, 17. Urbes eorum quinque: Gaza, Geth, Azothus, Ascalon et Accaron." Jos. 11, 22. Jud. 1,18. Jos. Flau. antiq. Jud. lib. VI. „Et cum con­venissent quinque civitatum Palaestinorum Prin­cipes; Gittae (Geth), Accaronis, Gazae, Ascalonis et Azoti, dispiciebant." — Munitissima harum, eo­dem Josepho FJavio teste de bello Judaico lib. III. Ascalon : ,,Ascalon erat civitas antiqua DCC. et XX: stadiorum spacio ab Hierosolymis distans, et Judaeis semper invisa, validissimoque muro cin­cta." Ascalonitac urbis Tyri conditae causa fuere:

Next

/
Thumbnails
Contents