Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
Monamenta Boica, nova collectio. Vol. I. p. IT. p. 20S. Haec prima Austriae jactura. X.LVL Majas Prior Civitatis Jadrensis, monasterium S. Chrysogoni M. restaurat. et ordinat. A. 986 In Christi, et ejusdem Incarnationis anno CMLXXXVI. Indictione XIV. sub die fere XIX. mensis decembris, Imperatoribus Dominis Piissimis, et perpetuis, Augustis Vasilio et Constantino a Deo coronat. Magni Iniperatoies apud civit. Jadre, Cathedra Pontiiicali sub regimine Anastasii Episcopi. Igitur ego quidem Majus Prior supradicte civitatis, atque Proconsul Dalmatiarum, una cum consensu omnium nobilium habitantium civit. Jadre, seu et heredibus Domini Fusculi atque Andree Prioris masculorum seu feminarum , atque universi populi, majorum et minorum omnium in unum conglobati, uno consilio et pari voluntate, cogitantes de Dei timore et eterna retributione: eo quod ille bene possideret res in seculo, qui sibi de terrenis atque caducis comparat premia sempiterna. Idcirco Ecclesiam beati Grisogoni Martyris, que sita est infra muros predicte Civit. ubi et sacratiss. ejus corpus requiescit, quod est edificata a predictis Fusculo et Andrea, ubi dicitur, quod aliquando monasterium fuisset, sed per negligentiam defecisset, nunc adjuvante Domino rehedificamus secundum omnem monasterii ordinem, atque ordinamus D. Madium, Dei Sacerdotem, ac Monacum nostrum, esse Abbatem , qui fuit ex Monasterio S. Benedicti, quod situm est in monte cassino, una cum consensu nostro congregacionis B. Chrisogoni, et tradimus ei predicte Ecclesie omnia ibidem pertinentia, domus, vineas, et terras cullas vel incultas, mobilia seu