Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
immobilia, ut in ipsius sit potestate et suorum fratrum, ad solatium ibidem servientium, utendum, possidendum , perfruendum ordinandum, sine eontradictione ullius, tibi Dno Madio Abbati predicto, tuisque successoribus, qui post te venturi sunt, secundum monasticuin ordinem. Unum tamen nobis reprehensibile videtur, quod Ecclesia extra antiqua claustra sit posita , quod praecepta S. Patris Benedicti prohibent fleri eo, quod omnia necessaria monachis infra monasterium debeant haberi, ut nulla necessitatas sit eis vagandi; ideoque viam publicam , que inter Ecclesiam et antiquum claustrum fuit, claudere fecimus. alia autem viam publicam, que ab oriente Ecclesie fuit posita, similiter claudere fecimus ; sed in vicem ejusdem vie de cornitorio ejusdem Ecclesie viam fecimus publicam secus murum Civitatis. Hec omnia non speciali nostro consilio, sed omnibus consentientibus civibus ad salvationem predicte civitatis et populi ordinavimus, et constituimus et firmamus. Ut si aliquis diabolico spiritu impletus, quod nonoptamus, contra vos, vestrosque successores molestiam de rebus, aut substanciis fecerit de supra dicta Ecclesia, habeatis licentiam cum hac chartula tradilionis in judicium venire, atque monstrare ante Imperatorem, ante Regem, ante Comitem, sive Judices, qui pro tempore fuerint, ut nihil aliquid de supra dicta causa subtrahere, aut aliquem scandalizare possint; quodsi aliquis quocunque tempore, diabolico spiritu, tam de nostris quam de extraneis contra nostram diflinitionem aliqua adversa facere praesumserit, iratum habeat Patrem , et JFilium, et Spiritum S. et maledictionem a CCC. et XVIII. sanclis Patribus, e!t in novissimo maranalhe cum