Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
n o r u m g e n t e, quam muneribus sibi t o t a m adjunxerat, terram universam, Asiam maxime, percurrit et omnes, ut tributa sibi penderent, vi coegit. Sublatis etiam ubique nationum principibus et satrapis sub jugum suae potestatis redegit. Ynnis aute m A ssyri o r um regionem dono dedit, et pro Ynnis sive Scytliis Parthos appellavit." Manasses Constantinus Breviarii sui editi Parisiis 1655. fol. p. 12. Consentit etiam compendium historicum. Parisiis 1617. fol. p. 42." Ita idem Auctor p. 119. §. 7. Septem gentes Philistaeas fuisse Parthos ita conficit: „Capitalis manifestusque locus, inquit, Deuteronomii agens de Pliilisthaeis est capite VII. V. 1.: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram; quam possessurus ingrederis et dederit gentes multas coram te: 1.) Hethaeum; 2.) Gergesaeum, 3.) et Amorrhaeum; 4.) Cananaeum; 5.) Pheresaeum; 6.) Hetaeum et 7.) Jebusaeum"; 1. c. p. 122—3. Sunt hae gentes ParthoSythicae: nam Pliilistliaei feruntur in sacro codice ex Caphtor egressi; haec vero regio est cer te Cappadocia, alio nomine Syria et Assyria. Quod confirmat id: Philisthaeos gentes dici boreales ; Parthi autem ex oris aquilonaribus venerunt in Cappadociam" p. 124. Adventus hic contigerat ante tempora Abrahami: nam uxorem, quam alteram duxit, Ceturam constat fuisseParthicam; Parthos proin oportuit ante Abrahamum jam extitisse" p. 124. §. 8. Gentes liae septem Philisthaeae, origine Partho-Scythicae, a Josue, filio Nave , Palaestina exacti, pars una, signanter Magyari, Arabiam