Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
et Aegyptum, pars altera, praecipue Ma^oxadiot, Africam petentes, Mauretaniam obsederant, et columnas usque Herculeas impopularunt, urbem Cadix condiderunt; quod et columnae Tingisitanae atque gentes in Africa hodiedum superstites contestantur. Pars eorum Cappadociam repetiit, et Israelitarum genti jugiter incubuit. SicPhilistliaeiPartho-Scythae per Aegyptum, Arabiam, Nubiam, Africam omnern, Hispaniam, Angliam, Daniam, Sueciam, flussiam, superiores Germaniae provincias, Saxoniam, Thuringiam, Marcomaniam etc. per Cappadociam, Ciliciam, Joniam, Armeniam, Georgiam, Turciam, Cretam, Rhodum, Graeciam, Illyricum, Dalmatiam, Italiam, Pannoniam, verbo: per Africam, Asiam, Europam disseminati, culturae civilis jecerant fundamenta. — Saltus ipsi Graeci sunt: Parthici: Anapestus Partheniacus; vel Jassius, Jonicus a minore; vel Placius seu Phalaccius; creberrimeHungaricus: Choraeus' 4 p. 15. 16. 6. 25. §. 9. „Haec proin antiquitatis, celebritatisque Hungaricae delineatio ad illustrandas totius orbis historias, ad auctores classicos intelligendos, quin -et ipsam sacrorum codicum exegesim perficiendam, conferet plurimum; ad multas quaestiones historicas de Placiis vel Paluciis etc. solvendas subserviet; respondebitque votis archivi, quod vetustati Germanicae eruderandae destinatum est: v. Biichler und Diinge. Archiv fur altere deutsche Geschichtskunde I. Bd. 1. Heft. Frankfurt, 1819. p. 16. IIoc testamentum minus esto; explendum uberius, dum sudsidia confluxerint ampliora; a benignissima Ptegni Palatini liberalitate prosperanda. u Ita Auctor p. 6. 128.