Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
et ibi yersa oecurrant in linguas alienas, quod rei nihil detrahit. Nec alterationes nonnullae Geographorum obsunt, illustrationem requirunt duntaxatGentes hae septenae sub Turcico quoque nomine deprehenduntur : Chaganus (rex) quippe Turcarum, Theophilacto teste, ad Mauritium Imperatorem, hoc usus est axiomate: „Septem nationum et septem climatum Dominus"; his septem Scythicas gentes intellexit." O acutos homines! quam paucis verbis negocium confectum putant ? Ea sumunt ad concludendum, quorum eis niliil concjeditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex r e b u s non dubiis id, quod dubitatur, efficitur.'' Cicero lib. II. de divin. nro 29. §. 6. Hae gentes Scythicae, a Sesostri Aeg}"ptiorum rege in Assyriam translocatae, Cappadociam, Palaestinamque obtinuerant: nam „Sesostris rex Aegyptiorum, a Chamo genus ducens, qui subegit Assjriam et totam Asiam^ Europam, in Assjriorum regione collocavit Scjtharum q u i n q u e miriades. (M. S. Parisiense : (.iVQiaSeg e. ast hic numerus exilis) qui vocati sunt Parthi, quod est Persica lingua Scjthae; et ad hanc usque diem vestitum etlinguam et leges Scytharum retinent; teste Suida, qui seculo XII. adhuc legerat Arriani libros. Suidae Lexicon Cantabrigiae 1605. in folio Tom. III. p. 556" ait idem Scriptor p. llS. Tum: „Aegypti Rex Sesostris, auctus magnitudine potentiae supra reges ceteros priores, non satis arbitrabatur esse, soli Aegypto imperare. Quamobrem coacto de tota natione sua exercitu, in quo erant hastati, cetrati, sagittarii, loricati, praeliatores, viri mavortii, adsumtisque belli sociis ex Yn-