Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

dicuntur septemtrionalem regionem a Tauro et Imao, montiJDiis Scytliiae Usque ad fluyium Ta­naim, qui eandem mediam scindit. — Unde se­cundus fiJius Jafet, Magog, a quo descenderunt Scytliae. — Quidam NemrotJi voluerunt Hunorum sive Hungarorum fuisse protoparentem, yt in yno yolumine est positum. In altero autem yolumi­num praedictorum stibditur: Quod Hunor et Ma­gor, patres Hunorum sive Hungarorum, non fuis­sent filii Nemroth, qui fuit filius CJius, qui fuit Cliam, qui fuit Noae, — tum ex eo, quia ipse NemrotJi minquam juxta fluuium Tanaim Jiabitas­set, tum vero, quia, ut supra dictum est, a Ma­gog, filio Jafet, descendissent Scytiiae etc. Nam suJ^ditur: ut sacra Scriptura et Sancti Doctores dicunt, Hungari descenderunt a Magog, filio Ja­fet, qui post diluvium anno 58, prout S. Sigil­bertus Episcopus Antioclienus in Chronica Orien­talium refert: intravit terram Evilath, et ex con­juge sua Enech genuit Hunor et Magor supradi­ctos, a quibus Iiuni et Magyari generati et deno­minati fuissent." P. I. cap. I. etll. Scriptores vero exteri et discordant et fabulantur: „Anthoninus autem Florentinus (prosequitur idem chronici Au­ctor) Archiepiscopus, in secunda sui chronici parte Hunorum originem in antiquiorum historiis se Je­gisse, ponit, ex magis mulieribus Scythiae, ac silvestribus liominibus, quos nonnulli Faunos si­carios vocant, terribile hominum genus, editos esse. — Jordanus autem et quidam alii, Hunos ab inculiis Daemonibus, et quibusdam mulieribus, originem sumsisse, dixere. Invidia auctrice Jor­danus hac ducitur sententia. Diodorus veroSi­culus, Scytharum gentem apud Araxem flumen originem habuisse, parumque ab initio et modi-

Next

/
Thumbnails
Contents