Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

I Num Philisthaei, Gergesaei, Cananaei et Amorrhaei Hungarorum, Chunorum, Ja­sonumque nostratium aborig-ines ? §. i. (jrentium singularum, Hebraeam si excipias, ori­gines densissimae occulunt tenebrae; primordia mythicae fabulae contaminant: nulli earum, quan­tum novimus, licuit aboriginum incunabula certo fixisse loco, monumentorum defectu. Diodorus Siculus, populorum initia dissertissime comple­xus, fateri non dubitavit: „Qui primi fuerint re­ges, non est, quod vel ipsi asseramus, vel aliis, scire se profitentibus, assentiamur. Fieri enim non potest, ut inventio literarum in eandem cum iis aetatem inciderit. Quod etsi quis concesserit, Historicorum tamen genus recenter admodum vi­tae communi exortum esse, apparet. Ideo de cujusque nationis antiquitate non modo Graeci, sed. et Barbarorum plerique ambigunt, qui in­digenas se esse, et omnium bominum primos vi­tae commoditates invenisse, et res apud se actas, a plurimis inde seculis literarum monumenta me­ruisse, jactitant. Nos equidem de antiquitate sin­gulorum, quaeque nationes aliis tempore et quan­to annorum numero sint priores, certi aliquid non definiemus." Lib. I. c. 9. Item: „Rerum me-

Next

/
Thumbnails
Contents