Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

Qui nec interpellatiis, vltro necessarias In typum sumtus liberaliter obtulit; Ne quid tamen de laudibus suis attingeretur, Singulari modestia vetuit. Hos Historiae Criticae Tomulos Maximiliani vitam complexos, Quibus vitam ipse munificentia sua dedit, In profundissimae Venerationis pignus D. D. D. ^ • , ci \ ,j * In gloriae liuius consortium pia liberalitate concur­rerant prima etiam Ecclesiae Hungaricae Capitula: Strigoniense, Coloczense, Agriense, Quinqueec­clesiense, Vesprimiense, totidem dedicationibus ho­norata. Partes reliquae, numero plurimae, im­pensis certe Vniuersitatis regiae Typographiae de­bentur. j. Neque subsidiarios suos intermisit collaudare, adsciticii inimicus meriti: „Saepius etiam, inquit, Kerchelichiano , Prayano , Schmitthiano, Wagne­rianoque nomine paginae meae personant; quo­rum eruditis operibus, ac in lucem editis dipio­matibus, quoties vsus tulerat, vixi. — Si qui forte fuerint, qui me hoc pacto, merum compi­Jatorem dicendum arbitrentur; iuxta mecum sen­tient; tantum enim abest, vt hoc diffitear, vt nun­quam dissimulauerim, cuius industria profecerim, ne merita fontes corona defraudarentur. Semper enim plagia delestatus , putidam eorum gloriam imitari nolui, quos pudet, vnde sua hauserint, in­dicare; ne gloriam inuentionis cum aliis cogantur communicare; deierareque malunt, vt ob-

Next

/
Thumbnails
Contents