Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

seruat Belius (Appar. ad Dec. II. Mon. II. praef.), quam vnde, cuiusque beneficio ac curis in suis molitionibus profecerunt, grato animo ac procul plagii suspicione, ex vero confiteri. — Quid igi­tur? nihil inde mihi laudis arrogo? Nihil omnino, nisi quam transcribendo, connectendo, corpus vnum ex pluribus membris et partibus dispersis effingendo , nonnunquam etiam e mea penu hia­tus explendo, mereri quibusdam videbor." Praef. Ord. Tom. VIII. Haec Scriptoris nostri C h a r a c t e r e m, a n i­mum boni Patriae ac veritatis vnice studiosum, produnt; inuictam laboris patientiam scripta, omnia manu propria ex­arata loquuntur; eam temporis parsimoniam, qua ipsa momenta, quibus dapes ad mensam Archi­episcopalem apponebantur, in angulum coenaculi retractus, lectitando in vsum conuertit, fide di­gnissimus, Excellent., III. ac RR. D. Archiepi­scopus Coloczensis, Petrus Klobusiczky, cui vita, incolumitas, atque salus! contestatus mihi est. Consuluit ipse rebus Patriae sacris non minus, quam ciuilibus, dum et quantum potuit: A. 1788 ad Concionem Hungaricam.dixit: „Sz. Istvan Ma­gyarok elso Kiralljanak dicserete. Hirdeltetett Becsben." Tuitus est bona Ecclesiastica, queis educatio gentis nostrae litteraria ad hos fere dies, coepit, creuit ac conualuit: „Defensio bonorum ecclesiasticorum, s. 1. A. 1811. 8. Quod religio­nem, incomparabilium virorum domi nostrae fe­racem , quam professus fuerat, a RR. D. Vitorla Praeposito per latus impetitam, defensauerit, ne­mo sane improbabit. Causa hac disseruit de man­suetudine Euangelica, Sacramenti Poenitentiae mi-

Next

/
Thumbnails
Contents