Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

Metrop. Strigon. Eeelesiae Canonico, qui quam primum intellexit Epistolis Innocentii III., quas Baluzius collegit, ac edidit, opus me habere, eos ex diuite Bibliotheca sua mox et obtulit, et vltro mihi transmisit , quibus si caruissem, multa operi liuic defuissent. Multas itidem gra­tias debeo RR. D. Iosepho Koller, C. E. Q. Canonico, qui non tantum ex instructissima Quin­queecclesiensi Bibliotheca, cui summa cum laude praeest, aliqua mihi transcribenda curauit ac sub­misit, sed etiain promtissimam ad id operam de­inceps addixit, ac simul amice vereque me com­monuit, sententiam, cuius auctorem in disserta­tione de situ Singiduni et Tauruni Fl. Eutropium feceram, in epitomen illam ex Paulo Diacono tra­ductam esse. — Studiorum meoruin aestimator vna, conatuumque promolor fuit RR. D. S i m e o n Faba, Praepositus S. Stephani Protomartyris de Keo ad Tibiscum, M. E. S. Cantor et Canonicus, SS. Canonum Doctor. Singularis hic musarum mearum fautor— promissum Historiae meae sub­sidium, fascem ducentarum fere Verantzianarum epistolarum, ex ipsius Auctoris MSS. exquisito studio selectarum, quarum ingens iam dudum apud Patriae filios desideriuin erat, vllro submi­sit. Vtinam plures eiusdem exemplum, in Hun­garia rarissimum , imitarentur. Ita profecto Hi­storia nostra magis illustrari, hiatusque non pauci, felicius expediri possent. — Neque possum silen­tio transmittere singularem clarissimorum trium virorumPray, Wagner, Schonwisner, in meos conatus beneuolentiam ac promptitudinem, quos tam rarioribus libris, quam MSS. suis pro­uehere non cessarunt. — Magnas quoque mihi

Next

/
Thumbnails
Contents