Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

suppetias tulerunt Reuerendissimi Bibliothecarum Praefecti: Agriae Jo sep h us Biik i, ColoczaeAn­dreas Fogarasi, Quinqueecclesiis Stephanus Szalagy; qui me rerum antea mihi penitus ignotarum indicio, promtaque communicatione ditem ab se dimiserunt. Sed enim inter eos, quo­rum liberali humanitate, singularique boni pu­blici studio mea suppeliex historica plurimum ac­creuit, gratissima mihi mente nominandus est CI. Daniel Cornides, Bibliothecae Pestinensis Vniuersitatis regiae Custos et artis Diplomaticae publicus Professor, qui quicquid documentorum incomparabili non minus diligentia, quam felici­tate sua, tam intra, quam extra patriam collegit ; id rara miraque liberalitate meis, imo publicis, vsibus patere voluit. Quanta parte rarissimorum monumentorum Historia mea caruisset, nisi ma­gnus hic musarum mearum stator et fautor litte­rariis hisce thesauris suis eam locupletare voluis­set; ex totMSS-torum eius citationibus luculenter patebit. Eius igitur promtae liberalitati, qua La­dislai Bohemi, vulgo Wenceslai regis, Ottonis, Caroli Parui, ceterorumque regum Diplomata, nunquam antea visa, Historiae nostrae magnam lucein affusura, mecum vltro communicauit, plus me debere, quam vt dignas possim gratias referre, palam profiteor ; obtulit ille mihi litterariam sup­pellectilem suam ad illustrandos etiam aliosHun­gariae reges; sed heu inuida mors virum non mi­nus eruditum, quam boni publici studiosum, quarta mensis Octobris anno partae salutis 1787. nobis eripuit." Praef. Tom. Ord. IV. et VIII. Plurimas attamen partes, vt debuit, Gratio­sis Maecenatibus, quorum ope ac subsidiis, facul-

Next

/
Thumbnails
Contents