Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

ignorauerim, quae fuerint olim praemia vel Scri­baeBonfinii constituta, quam liberalia viatica Bruto, cuius tamen Historia nunquam in lucem prodiit, ex aerario publico decreta. His ego nec spe­ratis, nec acceptis, itinera per omnesliun­gariae prouincias pro colligendis documentis, Pa­triaeHistoriam illustraturis^ ex tenuibus meis stipendiis, ori meo detractis, suscepi; multisque rebus , quae prius ignorabantur, dete­ctis, omnem hanc Historiam XLF. tomulis ad cal­cem vsque perduxi. Quod autem ex liis aliqui fato quodam intercepti sint, mihi vitio dari non potest; memori primae Historiae legis ex Cioerone (de oratore L. II. nro LXII.J: „N e quid falsi dicere audeat; deinde nequid veri non a u d e a t." Praef, Tom. XLI. A deeeptione aut subreptione fuit profecto alienissimus: „Vt methodum, inquit, quam in primis Arpadiae stirpis tomulis adoptaueram, porro quoque (in Austriacis) prosequerer, Auclores mihi plures erant. £x his praecipuus purpuratus ec­clesiae Princeps, Garampius, vulgatis eruditis ope­ribus orbi Iitlerato notus, datis ad me pkirimis litteris, inter cetera sub finem ita scripsit: ,, Mibi valde placet ea diligentia, qua D. V. vsa fuit in producendis auctorum testimoniis ac documentis, quae cuique Lectori in promtu esse non possunt. Sic enim iudicium ipse suum expromere statim potest; neque suspendere illud cogitur ex defectu librorum — qui licet in patria communes apud exteras nationes rari aliquando existunt." In ean­dem sentenliam Du Mesnil, cuius verba leinmatis et praefationis instar tomulis Austriacae periodi praelixerat : „Textuum originalium , inquiebat

Next

/
Thumbnails
Contents