Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
schichte 11. 17., sed iam antea alia donatio pro parte Stiborii praecessit anno MCCCXCIV. super Elesko, quae A. MCCCXCV. in forraam priuilegii reducta est, ac anno MCCCXCIX. iterum emanauit, postque deperditionem sigilli regii A. MCDVI. nouo sigillo roborata. 1448. Idem castrum ex commissione Praelatorum etBaronum regni Pancratius de S. Georgio, Antenatus familiae Pongracz de Szent-Miklos et Ovar^ de manibus Forensium reuindicauit, ac Matbiae et Thomae Scola de Strazsa partim pro tidelibus seruitiis, partim in 6000 florenis vendidit, qui anno MCDXLIX statuti sunt. 1453. Thomas Scola idem castrum fatetur perennaliter Veronicae viduae fratris sui Mathiae, nunc autem consorti Nabuchodonosoris Nankenrejter, de quo Hormajr plura: Taschenbuch ;fur die vaterland. Gesch. 1850 p. 158. und 1832 p. 550. Exorta dein inter Ioannem de Hunyad et dictum Nankenrejter lite, Vlricus, Comes Cilliensis, arcem hanc dicto Nankenrejter adiudicauit, quas adiudicatorias primum Ladislaus Posthumus Rex A. 1457., mox Mathias Coruinus Anno 1466. consensualibus suis cum adnexo iure regio roborarunt. 1468. Dieta Veronica vidua Nabuchodonosoris Nankenrejter castrum Elesko Petro et Georgio Nehez deSarosfalua vendidit, cui venditioni Mathias R. consensum regium impertitus est 1468. 1470, ac insuper facultatem libere vendendi 1475. contulit; cuius vigore castrum hoc deuolutum est ad C s e r n e w s z k j, excuius defectu impetrauerunt Emericus et Martinus Czobor de Czoborszentmihalj 1496 et 1504. per quorum posteros teneba-