Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

tur vsque medium seculi XVIII., quo Comes Io­sephus Czobor defecit; nunc autem possidetur per Comites Palffy et Battyanyi, qua sexus foeminei Czoboriani descendentes. — Ex lite tabulari Fisci regii contra dictos Comites actu sub cursu exi­stenti. Obs. 5. Nicolaum, filium Amadaei, praedi­cato de Felso-Lindua vsum, Banum totius Slauoniae item Comitem Soproniensem et Comaromiensem fuisse memoriae prodiderunt Katona X. 725, ac Kerchelich p. 195 et 251. Nicolai vero de Zech cambiantis, ac de ge­nere Bolug oriundi, posteri sexus masculini te­nuerunt castrum Felso-Lindua, quibus deficien­tibus sensu earumdem cambialium transiit ad li­neam Blasii ibidem memorati, per cuius posteros foeminei sexus actu possidetur. Ex originali eruit Gabriel Nagy. IV. An. Ch. 1369. Ladislaus , Dux et Pulatinus, super pusses~ sione Lapasd per M. Konya de Zechen occupata. pro­liibitorias edit. Litera Domini Ladislai ducis et palatini pro­hibitoria octauo die congregationis sue generalis vniuersitati Nobilium Honlensis et Neogradiensis Comitatuum feria secunda proxiina post festum B. Bartholomaei in anno Domini Mili. trecentesimo sexaginta nono prope villam Gyarmath celebrate exorta exposuisset, quod Michacl, filius Fabiani de Nadasd, in personis magistrorum Ioannis, filii Dominici de Paztoh et Ladislai, filii Stephani de Taar, in eadem congregatione ipsius Domini Ladi­slai Palatini de medio aliorum exurgendo magi­11 *

Next

/
Thumbnails
Contents