Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

yjn. Ch. 1366. Cambiales litterac pro Nicolao, Jilio Petri de Rima - Szecs ratione arcis Elesko. Cambiales litterae, quibus mediantibus Nico­laus, filius Petri de Rima-Zecz, Slauoniae, Dal­matiae et Croatiae Banus, cum consensu Magistri Blasii, fiiii Dionjsii , condam Bani, fratris ipsius patruelis, arcem Elesko cum possessionibus ad eam pertinentibus ac cum iure patronatus Beati Petri de Tapolcza ipsos contingente, cedit regi Ludouico, nomine autem regis Blasius, Archidia­conus Zaladiensis, Plenipotentiarius Procurator, eidem Nicolao, cum annuentia Elisabethae reginae Genitricis, et Praelatorum etBaronum regni con­sensu, dat et resignat caslrum Lindua vocatum, quod ex defectu Ioannis, filii Nicolai, filii alte­rius Nicolai, totius Slauoniae Bani, fil ii Omodaei. prius Nicolao Konth Palatino collatum, ast facta per regem eidera Palatino collatione Comiti Vj­lak ex defectu Nicolai, filii Nigrini, per eundem Palatinum regi restitutum fuit. Et quia castrum Elesko Nicolai Zecsi ex diuisione cum fratre Bla­sio obtigisset; ob id, in defectu haeredum Nico­lai successio Blasii stipulata est etiam quoadLindua cum clausula : haeredibus et posteritatibus. O b s. 1. Exstat in Processu Iuliannae Bossanyi B. IoannisRevav viduae tabulari contra Principem Eszterhazy intuitu Also-Lindua; Productum sub RRR. Ob>. 2. Castrum Elesko cum appertinentiis, cum castris Beczko, Csejthe, Berencs, Szakolcza, Detreko, Korlathko, Somoljan, Holicz et Arva, postea anno MCCCXCVIII. per Sigisraundum re­gera collatum est Stiborio. Majlath ungr. Ge­11

Next

/
Thumbnails
Contents