Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

gia , ob honorcm ct solempnitatem Coronacionis nostre et inicium nostri Regiminis ipsi Mugistro Benedicto, et per eum Magistro Paulo fratri eius­dem, qui eciam in diversis Legacionibus nostris, fidelissimos nobis impendit famulatus, ac eorun­dem successoribus dedimus, donavimus et contu­limus, iure perpetuo et irreuocabiliter possiden­dam. In cuius rei memoriam perpetuamque fir­mitatem, presentes concessimus Litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Mete autem ipsius terre Chuuz prout in Literis Cruciferorum deAlba contineri videntur, lioc ordine distinguun­tur; quod prime due mete incipiunt a parte orien­tis in Insula magna iuxta lacum Mugsar vocatum, que distinguit terram Nobilium de Bugud a terra supra dicta, et inde tendit versus meridiem in eadem Insula, et transit quemdam Lacum, in cuius ripa sunt due mete, quarum vna separat terram Nobilium memoratorum, altera terram Mykoufeulde vocatam, et inde vadit iuxta ean­dem terram directe ad alium Lacum, vulgariter Eleusar apellatum, cum dual^us metis, et inde pervenit ad duas metas, in rippa ipsiusLacus ele­vatas, exinde pertransiens dictum Lacum perve­nit ad ajias duas metas , in altera parte ipsius La­cus erectas; aljhinc directe pervenit ad alias duas metas, que sunt iuxta publicam viam elevate. Vn­de directe vadit cum duabus metis in diuersis lo­cis ereclis, vsque ad planiciem Ozov vocatam; et ibi separatur a terra Mykoufeulde prenotata, et pervenit directe ad viam, que Molumuta vulgari­Ler vocatur, et ibi coniungitur terre populorum de Supuna, de qua inflectitur versus Aquilonem et coniungitur melis populorum de Pulgar, et

Next

/
Thumbnails
Contents