Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

vadit iuxta eandom cum duabus mctis, vsque ad terminos, siue metas terrarum Wepsen , et inde reflectitur versus orientem, et coniungitur termi­nis ac metis Terrarum ipsius Magistri Benedicti et fratrum suorum filiorum Comitis Synister, per quos itur cum multis metis in diuersis Locis ere­ctis ad priores metas in memorata magna Insula elevatas et ita terminatur. Datum per rnanus ve­nerabilis viri Magistri Demetrii, P^epositi Alben­sis, Domini Pape Capellani et Subdiaconi, Aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis" nostri. Anno Domini MCCLXXVII. Quinto Kalendas Iuly, Begni autem nostri Anno Sexto. Ex Autograplio. CCCXL. A. Ch. 1277. Idrm Ladislaus pro terra Kechul lerras Los, Lohlo , et Tord a Comite Belud ccimbiat. Nos Ladislaus Dei Gratia Rex Hungariae, te­«ore praesentium significamus quibus expedit vni­uersis: quod quia Castrum nostrum Supruniense quadam terra Kecliul vocata, quam ComitiBelud, filio Belud de Genere Osl ob merita servitiorum suorum contuleramus, carere non possit, et cum eadem terra Kecliul pro utilitate et commodo Ca­stri nostri supradicti admodum necessaria habea­tur; ex voluntate et consensu omnium Baronum nostrorum cum eodem Comite Belud Concambium huiusmodi duximus faciendum, quod tum pro Cambio eiusdem terrae Kechul, tum etiam pro multiplicihus servitiis et fidelitatuin meritis ipsius Comitis Belud, quae Stephano Serenissimo Begi Hungariae, clarae recordationis pa(ri nostro cel­sissimo, et nobis demum iu diuersis Regni nostri

Next

/
Thumbnails
Contents