Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

tur; et qui culpabiles inuenti fuerint, per priores prouinciales, et visitatores gravius puniantur. 9) Item, quod priores conuentuales constitu­tionem de silentio tenendo , et de poenitentia pro fractione silentii, et de ieiuniis ordinis, diligentius faciant obseruari. 10) Item, quod fratres dyscoli et indicispli­nati ad conuentus novos et paruos non mittantur, et missi per priores prouinciales reuocentur, et ponantur, in quibus melius poterunt sub discipli­na teneri. 11) Item priores prouinciales quando assignant fratres periculosos conuentibus, qui ignorant con­ditionem illorum, statum ipsorum prioribus illo­rum conuentuum studeant intimare. 12) Item, nullus prior conuentualis apostatam alterius conuentus recipiat, et ad ordinem sine prioris prouincialis, vel eius vicarii licentia speciali. 13) Item, quod continuatio de receptione fra­trum conuersorum, secundum quod scripta est , observetur, et ipsi a prioribus in ofliciis occu­pentur. 14) Item, ordinamus, et iniungimus, quod in quolibet capitulo prouinciali fiat secretum scru­tinium de receptione vel absolutione prioris pro­uinciclis, et sub sigillo definitorum expressis fra­trum nominibus, mittatur ad capitulum generale. Idem etiam fiat de prioribus conuentualibus suis, et scrutinium sub sigillo conuentus mittatur ad ca­pitulum prouinciale. 15) Item, volumus et mandamus, quod stu­dentes pecuniam sibi a prouincialibus vel a conuen­tibus assignatam non expendant, nisi in libris theo­logicis, nisi de prius prouincialis licentia speciali.

Next

/
Thumbnails
Contents