Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Cum autem de studio redierint, de receptis et ex­pensis priori prouintiali et conuentuali, teneantur reddere rationem, secundum quod ab ipsis pecu­niam receperunt. 16) Item, volumus et mandamus, quod nul­lus frater habeat vestes ecclesiasticas, vel orna­menta, seu aliqna paramenta, nec cruces aureas vel argenteas, vel cum lapidibus pretiosis, vel anulos, vel lapides pretiosos: qui autem liabuerint, expedire se infra tres menses a tempore notitiae teneantur: quod-si non fecerint, illis conuentibus, de quibus fratres fuerint, assignamus. 17) Item, magister ordinis de voluntate, et consilio definitorum, praecipit districte in virtute obedientiae fratribus vniuersis, quod in alcliimia non studeant, nec doceant, nec aliquatenus ope­rentur, nec aliqua scripta de scientia illa teneant, sed prioribus suis restituant, quam cito poterunt bona fide per eosdem priores prioribus prouincia­libus assignanda. 18) Item, volumus et mandamus, quod prio ­res prouinciales, et definitores capitulorum pro­uincialium, nullum locum recipiant, nisi prius eis constiterit, quod sit locus idnoneus pro conuentu aedificando per fratres idoneos ad hoc inquiren­dum specialiter destinatos. 19) Item, tam priores quam eorum vicarii definitores Capituli generalis, transeuntes et re­deuntes per eorum conuentus, deducant vel deduci faciant ad proximos conuentus, necessaria pro­curando. 2fl) Concedimus prouinciae Hispanlae duas domos, quarum una ponatur in sede Urgullensi; prouinciae Prouinciae unam, prouinciae franciae

Next

/
Thumbnails
Contents