Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

CCCCXVIII. A. Ch. 1292. Prouincia Cibiniensis Fratribus Cruciferis S. Spiritus quamdam domum, ad se pertinentem , irt hospitale confert. Vniuersis praesentia inspecturis Iudices, Iuratr, ac tota communitas villae Cibiniensis salutem in Sal­uatore. Quum ea, quae aguntur in tempore, a memoria ne decidant, scripturarum solent indiciis roborari: ad Vniuersorum igitur praesentium po­storumque notitiam harum litterarum voiumus serie peruenire: quod nos quamdam domum cum suis attinentiis in Cibinio iacentem, et ad nos per­tinentem, iam dudum a nobis pro hospitali habi­tam, et per nos manu seculari correctam, viris religiosis, vt pote Deo dilectis, fratribus cruciferis de ordineS.Spiritus concessimus, contulimus et do­nauimus eo iure, quo donum seu collatio dictae domus ad nos dinoscebatur hactenus pertinere; ita videlicet, quod dicti fratres vel ipsis subditi in dicta domo hospitalis diuinum exerceant ofFicium, et missarum celebrent solemnia, et ipsi pauperi­bus, debilibus, aduenis, et claudis de Eleemosy­nis sibi a Christi fidelibus largitis, seu Jargiendis, pro posse suo subueniant, ipsos in suis necessitati­bus colligendo. Et vt haec nostra donatio, conces­sio, et collatio robur obtineat firmitatis , praesen­tes eisdem contulimus litteras sigillo Cibiniensis prouinciae sigillatas, Datum et actum Cybinio. Anno Domini millesimo Ducentisimo nonagesimo secundo, in die JBeati Iohannis Baptistae. " Est lioc vetustissimum tabularii Cibiniensis documen­tum , exaratum in membrana longa magis, quam lata , litteris maiusculis, elegantibus, lineis laxis, appenso si­gillo. Eruit Ios. Car. Ecler. Exerc. Oipl. p 118—9.

Next

/
Thumbnails
Contents