Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

CCCCXIX. J. Ch. 1293. Fassionales super vendita per quemdam Banh sessione sua in oppido Feszprem possessa. Frater Raynoldus diuina miseratione Abbas Monasterii Sancti Aniani de Tychonio et Conuen­tus loci eiusdem, omnibus Christi fidelibus praesens scriptum intuentibus salutem in Domino sempi­ternam. Qnemadmodum vt ait sapiens: tempus more fluuii cursu voluitur instabili, ideo caute discretum est, vt ea, quae rationabiiiter gerun­tur, litterarum testimonio memorie commendentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: quod Banch frater discreti viri Magistri Augustini Canonici Ecclesiae Weszpremi­ensis ab vna parte, Magister Martinus praebendari­us praedictae Ecclesiae Weszprem. et loannes fra­ter suus ab altera, in nostri personaliter praesen­tia constituti, idem Banch quandainSessionem su­am Weszpreiny sub monte Ecclesiae Beati INicoIai Confessoris existentem cui a parte orienlis rivulus in fine Sessionis de fonte Komakuta exiens decur­rit, a parte vero aquilonis et occidentis Sessionis JNicolay filiy Mathiae et Gregory fily Damunka, ac Buhtus Iobbagionum honorabilis Capituli eiusdem Ecclesiae Weszprem, vicinantur, a meridionali autem parte via publica, quae de Ciuilate W resz­prem. vadit in Billigam, pro 15. pensis latorum denariorum Yiennen. plene habitis et receptis co­ram nobis ab eisdem IV^agistro Martino et Ioan­ne confessus est vendidisse , perpetuo et irre­uocabiliter praedictis Magistro Martino, et Ioan­ni fratri suo possidendam tenendam et haben­dam in filios filiorum dicti Ioannis et Haere­dum per Haeredes. Assumendo et obligando se

Next

/
Thumbnails
Contents