Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
trocinio nostri priuilegii duximus confirmandas. In * cuius rei memoriam perpetuamcjue firmitatem praesentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti yiri Magistri Tlieodori Albensis Ecelesiae praepositi, Aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCII. sexto Kal. Aprilis Indictione V. Regni autem nostri anno II. E tardioribus litteris de an. 1381, CCCCXIV. A. Ch. 1292. Eduardi I. Regis Angliae litterae , quibus Andreae llegi pro auxilio sibi in subsidium terrae S. oblato gratias agit. Serenissimo principi Domino Andreae D. gratia Vngariae Dalmatiae Croatiae Ramae Sinae (?) Galliciae Lodomiae (?) Cumaniae Burgariaeque (?) Regi Edwardus eadem gratia, Rex Angliae, Dominus iliberniae, et Dux Aquitaniae , salutem cum honoris et gloriae felicibus incrementis. Celsitudinis vestrae litteras (quae fuerunt nobis ex parle vestra per nobilem virum Paganellum de Vicopisano familiarem vestrura et nuncium, latorem praesentium praesentatae ) inter cetera credentiam continentes, quo decuit honore recepimus: et tain per significata per illas, quain ea, quae idem nuncius vester, vir vtique industrius et discretus, qui sibi commissa nobis exposuit circumspecte, pleno collegimus intellectu. Sane de his, quae nobis, ad Dei seruitium et honorem , ac exaltationem fidei Christianae , Serenitas vestra duxit liberaliter ofTerenda, Magnificentiae veslrae referimus graliarum vberes actiones ; ex hoc quandam affectionem et teneram, (quam ad negotiun* status miserabilis