Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

terrae sanctae ac ad obsequium ipsius, qui terram Candem sanguine proprio dedicauit, geritis) per­spicaciter attendentes. Yerum antequam nuncium vestrum receperamus , fuerat ordinatum, et in certo eramus proposito, facere passagium nostrum per mare, a cuiusmodi ordinatione recedere non valemus. De mille vero miJitibus etsagittariis Equi­tibus, quos ad sumptus vestros, per vnum annum nobis in dictae terrae sanctae succursum faciendo per terram, offertis , quantas possumus vobis agi­mus gratias iteratas. Etlicet obrationem praedictam, ac aliis certis de causis, per partes vestras iter no­striun huiusmodi conuertere non possimus: Subli­mitatem Regiam deprecamur instantius quod id­circo, diuinitus vobis inspirata voluntas (quam vos habere tenemus ad praedictae Terrae subsidium ) non tepescat. Et si inagnitudini vestrae placeat, de hominibus vestris, in auxilium eiusdem terrae transmittere, et vbi fuerimus, venerint, iocundus et laetus admodum erit nobis eorum aduentus, eos etiam gratulanter ac honorifice admittemus. Datum apud Berwyk super Twedam in Scotia in vigilia beati loannis Baptistae. Anno Domini Mil­lesimo Ducentesimo nonagesimo secundo. Foedera et acta publica Regum Angliae cura Tli.Ry­mer, et Anderson Edit. 111. Tomo I. P. III. pag. 95. ccccxv. A. Ch. 1292. Capitulum Varadiense donationales Andreae Regis super terra Vish transumit. Nos Capitulum Ecclesiae Varadiensis significa­mus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem , quod Magister Mykou filius Comitis Martaleus pro se et Comite Chepano fratre suo ad

Next

/
Thumbnails
Contents