Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
nobis dixit requisitus, quod ipso praesente honio vester praenotatam possessionem cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis statuisset praetacto Comiti Dionysio, contradictore minime existente, — Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruitiorum meritis ipsius Comitis Dionysii praefatam possessionem Lapus vocatam cum vtilitatibus et pertinentiis suis vniuersis dedimus donauimus et contulimus eidem Comiti Dionysio perpetuo possidendam. Datum Albae Transyluaniae in Dominica inuocauit Anno Domini MCCXCI. — Nos igitur considerantes fidelitates et gratuita ac obsequiosa seruitia dicti Comitis Dionysii fidelis, quae idem nobis diuino munere in regni solium et gubernaculum succedentibus iure et et odine geniturae, in omnibus expeditionibus Regni nostri, tam generalibus quam particularibus, cum supremo opere virtutum exhibuit indefesse, et maxiuie assumentes specialia seruitia eiusdem Comitis Dionysii, quae in exercitu nostro, quem contra Dominum Albertum Ducem Austriae et Styriae, tunc temporis no,strum et Regni nostri capitalem inimicum et ho— stem, pro pulsandis iniuriis, per ipsum DucemRegno nostro illatis moueramus, cam effususione sui sanguinis et suorum, non formidans se et sue casibus submittere fortunae, exhibuit fideliter et deuote. Licet idem Comes Dionysius pro tot et tantis seruitiis suis maiori remuneratione de regia Maiestate fuisset confouendus, in recompensationem seruitiorum ipsius aliqualem, petitionibus inclinati Regio fauore praedictas patentes literas nostras attendentes esse non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte viciatas ratas habentes et acceptas de verbo ad verbum praesentibus insertaspa-