Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

sona, addistinquendum vel diuidendum ipsam ler­ram inter partes, cum quibus hominem nostrum Stephanum Canonicum, Ecclesiae S. Ioannis Ba­ptistae de Quinque-Ecclesiis transmisimus ad e\e­quenda praemissa coram ipso. Ipsique arbitrato­res cum homine nostro, et cuin partibus vtrisque ad nos redeuntes, nobis retulerunt viua voce: quod ipsi praesente homine nostro praedicto, et vtrisque partibus ibidem praesentibus accesserunt supra faciem terrae Bika praedictae, ipsamque ter­ram Bika, sicut adiacet, vltra flumium Saar a parte orientali cum suis omnibus vtilitatibus et pertinentiis in duas partes seu in duas portiones aequales diuidendo, cum funiculo mensurando, metis terrarum interpositis et signorum, medietas terrae Bika, vltra aquam Saar, orientem versus • cum medietate fluuii Saar, et cum Ecclesia S. Mi­chaelis, et cum ceteris vtilitatibus suis, et cir­cumstantiis vniuersis distincta, sicut praemittitur, per metas, cessit et remansit Comiti Ladislao et Nicolao supradictis, in perpetuum possidenda; quam quidem Bika medietatem Kilianus et Iaco­bus, filii Comitis Sur, ab olim venditioni expo­suerant Matthaeo, filio Sauli, de genere Szente­magneth pro decem marcis, secundum formam priuilegii nostri supradicti; e contra altera medie­tas terrae Bika vltra aquam Saar adiacens , simi­liter cum medietate aquae Saar, et cum ceteris suis vtilitatibus et pertinentiis omnibus distincta, vt praedictum est, per metas ad partem occiden­talem, quia hanc medietatem adhuc non exposue­rant venditioni, cessit et remansit Kiliano et Jaco­bo, filiis Kiliani, Petro, Siir, et Andreae, filiis Iacobi patruelibus, in perpetuum pacillce possi-

Next

/
Thumbnails
Contents