Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

denda; hoc tamen expresso: quod ab omnibus impetitoribus, quacunque partium impetente, su­per facto terrae Bika, vtraque pars se inuicem, communiter videlicet, communi cum labore, et expensis tenetur expedire, defendere et tueri, semper et vbique, sicut adhoc partes se obliga­runt spontanea voluntate; hoc non praetermisso, quod supra dictas decem marcas praenominati Co­mites Ladislaus et Nicolaus debent reddere et re­fundere praedictis Demetrio, Stephano, filiis Mat­thaei, in vigesimo secundo die Epiphaniae Domini, coram nobis in condigna aestimatione partein, et partem in denariis banalibus , sex pensas pro mar- * ca computando. Ad quarum quidem sex pensarum numerum fiet aestimatio supradicta. Dicimus quod partes sub eadem poena quinquaginta marcarum tolerant et tolerabunt hoc arbitrium in toto vel rn parte, sicut superius declaratur, et etiam in memorialibus nostris litteris nostris prioribus con­tinetur; nihilominus vtrisque partibus a modo simul vel per se ad nos redeuntibus litera cum praesenti, dabimus priuilegium nostrum secundum tenorem praesentium litterarum. Saepe dicti au­tein filii Matthaei huic fotali arbitrio in nullo pe­nitus contradicenles per omnia et singula tam consensum beneuolum adhibuerunt approbantes. Datum in festo Beatae Yirginis Catharinae. Anno Dom. Millesimo, ducentesimo nonagesimo primo." Indidem pag. 43. A. Ch. 1291. Ccrpituli Quinque - F.cclesiensis testimonia­les de decem Marcis in redemtionem dimidiae partis possessionis JBilca rite solitis. Nos Capitulum QuinquenEcclesiensis Ecclesiae memoriae commendamus: quod cum iuxta for­Tom. VII. Vol. II. 11

Next

/
Thumbnails
Contents