Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
vtriusque partis et praenominatorum arbitrorum praedictum priuilegium nostrum in Camera Ecclesiae nostrae, ad vberioris testimonii cautelam fecimus requiri, et inuentum partibus vtriusque arbitratoribus publice praesentari, et perlegi distincle et aperte; in quo quidem priuilegio liquido est repertum: quod Kilianus-, et lacobus, filii Comitis Sur, medietatem possessionis in terra Bika, quam a filiis Abraham habuerant in concambium, a parte orientali vltra aquam Saar, existentem, cum medietate aquae Saar, ac aliis vtilitatibus et pertinentiis, Matthaeo, filio Sauli pro decem mar cis vendidissent, et pretium totaliter recepissent; supra dicti vero Kilianus et frater suus, item Petrus et fratres sui, filii Iacobi interrogati per arbitratores supra dictos, si quid vellent vel haberent dicere aduersus hoc priuilegium, super venditione medietatis terrae J3ika confectum ; habita deliberatione, hoc priuilegium manibus tenent. contractum, voce concordi reddiderunt, quod nihil vellent, nihil haberent dicere aduersus hoc priuilegium, imo crederent indubitanter, quod est verum, atque rite et legitime sit confectum, adiicendo; quod ipsi ipsorum arbitratorum arbitrio, quidquid arbitrarentur, consentirent, tolerando eorum arbitrium liberaliter et libenter. Itaque arbitratores supra nominati tenorem vel tenores, continentiamue tam efFicacem priuilegiorum praedictorum considerando , et perspicacius attendendo, vtriusque parlis causam aequa posuerunt in lance, manu iust/tiae ponderando. Yisum est eisdem interueniente etiam consensu partium vtrarumque, vt cum homine nostro super faciem terrae praediclae 13ika vocabulo acceclerent, in per-