Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

liaeredibus eorumdem; similiter praenominati lo­annes et Ladislaus, yel haeredes ipsorum j>raedi­ctam terram Zakadath, si venditioni voluerint ex­ponere, non aliis, nisi praedicto Comiti Sur et eius haeredibus vendere tenerentur. Hoc tali te­nore verborum in eodem priuilegio contento , per nos perlecto et relecto, vtrisque partibus exposito diligenter, nihil aduersitatis, vel contrarietatis per vtrasque partes| dictum fuit priuilegio antedi­cto; itaque Comes Ladislaus et Nicolaus dixerunt: quod Kilianus et Iacobus, filii Sur, medietatem huiusBika, ipsis ignorantibus, in eorum praeiu­dicium venditioni exposuissent; iam dudum adhuc Kilianus, filius Iacobi, filii Sur et fratres eorumdem praedictis filiis Matthaei tacentibus vendiderunt. Quod lpsi ignorarent hanc venditionem fore fac­tam. Igitur Comes Ladislaus, etNicolaus exhibue­runt tenorem priuilegii nostri, recognosci et re­cepti ad mandatum Domini regis in camera Ec­clesiae nostrae, in quo repertum fuit, quod Ki­lianus et Iacobus, filii Comitis Sur, medietatem portionis , quam in terra Bika nomine , ab Iwan et Ladislao, filiis Abrahae in concambium habue­rant, a parte orientali, vltra aquam Saar existen tem cuin medietate aquae Saar, et aliis vtilitati­bus seu pertinentiis suis, Matthaeo, filio Sauli de ganere Szentemagneth, pro decem marcis vendi­dissent, et pretium totaliter recepissent. IIoc tali tenore relecto, et perlecto, et partibus dato intel­ligi diligenter, adhuc praenotati Kilianus et Pe­trus, fratresque ipsoruni responderunt hoc idem , quod Petrus, dicens hanc venditionem se nescire; praedictis filiis Matthaei, filii Sauli similiter reti­nentibus sicut sui. Si quidem ad iustam petitionem

Next

/
Thumbnails
Contents