Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
Iiam, et Nicolaum filium Ivan, Patrueles de Zakadatli, nobiles ex eodem Comitatu, ab vna parte; et inter Kilianum et Iacobum, filios Kiliarii, Petrum Sur, et Andream , fiiios Iacobi, Patrueles de Myder, itera. Demetrium et Stephanum, filios Mathaei de genere Szentemagneth, cognatos eorumdem de Chely ex altero ordine, iudiciaria verteretur materia quaestionis, sicut hoc vtraque pars, nostram praesentiam comparendo, nobis referebant, et se sub poena quinquaginta marcarum compromisissent in arbitros, quorum nomina haec sunt: scilicet Comes Michaelis, filius Alberti de genere Szentemagneth, item Philippus de Joky, item Lucas, filius Lucae de Birolth, Simon lilius Nicolai de Kudmi, per partes in nostris literis nominati; item Nicolaus, filius Farkas, de genere Sajkas, et ComesBalogh, castellanus Quinque-Ecclesiensis, per partes adiuncti eisdem ; quibus quidem arbitratoribus in octauis S. Martini inter nos con sidentibus , et vtriusque partibus ibidem praesentibus, praenominati Comes Ladislaus et Nicolaus exhibuerunt priuilegium Capituli Albensis antiquum, in quo fuit liquido repertum, quod Ioannes et Ladislaus, filii Abraham , quamdam terram, suam B i k a nomine, cumEcclesia Sancti Michaelis constructa in eadem, statuissent Sur Comiti in perpetuum possidendain ; e contra idem Comes Sur, terram suam Zakadath cum Ecclesia Sancti Nicolai, mutua vice statuisset eisdem Iwan et Ladislao similiter in perpetuum possidendam, tali tenore obligationis interposito: quod si tractu temporis Comes Sur praedictus, vel eius haeredes praedictam terram Bika venditioni vellet exponere, non posset aliis, nisi Ioanni et Ladislao supradictis, vel