Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
aut etiam publice vsurarii, nullus obsistat; salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, reuocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibidem qualibet subreptionis astutia , seu violentia praeponetur; nisi quem Fratres consensu, vel Fratrum maior pars, consilii sanioris, secundum Deum, ac Beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine prouidere volentes, auctoritate apostolica proliibemus, vt infra clausuras locorum, aut grangiarum Vestrarum, nullus rapinam, seu furtum facere; ignem apponere; sanguinem fundere; liominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea omnes libertates, et immunitates a Praedecessoribus nostrisRomanis Pontificibus, monasterio vestro concessas; nec non libertates et exemtiones secularium exactionum a Piegibus et Principibus , vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus , et praesentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, vt nulli omnino. hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare , aut eius possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet vexationibus latigare; sed omnia integra conseruentur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profulura; salua sedis apostolicae