Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

auctoritate, et Diaecesani Episcopi Canonica iusti­tia. Siquis igitur in futuruin ecclesiastica secula­risue persona lianc nostrae Constitutionis paginaui sciens, contra eam, temere venire tentauerit, se­cundo tertioue commonita, nisi reatum suum con­grua satisfactione correxerit, potestatis, lionorisue sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio ex­hibere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore et sanguine Dei et Domini Redemtoris nostri Iesu Christi, aliena liat, atque in extremo examine districtae subiecta vltioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri lesu Christi, cuius et hic fructum bonae actionis percipiant, ct apud distri­ctum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Viterby, per manus Magistri Mi­chaelis Sacrae Roinanae Ecclesiae Vice Cancellarii, tertio Idus Ianuarii, indictione decima Incarnatio­nis Dominicae Anno 126&. Pontilicatus vero Do­mini Clementis Papae IIIJ. anno secundo. — Petiit itaque a nobis idem Reynoldus Abbas, cum in­stantia supplicando, quod cum ipse praesentes pri­uilegiales summi Pontificis litteras, secum portare forinidet, propter viarum discrimina et malitiam temporis impacati, tenorem eiusdem nostris prae­sentibus inseri litteris, nostroque dignaremur si­gillo authentico consignare. Nosque attendentes, et considerantes petitionem eiusdem Abbatis in hac parte iuri consonam, et consentaneam rationi, ipsas litteras sacro sanctae Romanae Eeclesiae suinmi Pontificis Clementis videlicet Papae IIII. non can­cellatas, non abrasas, non vitiatas, non in aliqua sui parte abolitas, de verbo ad verbum nostris in­seri, et transcribi fecimus praesentibus litteris, et

Next

/
Thumbnails
Contents