Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

liactenus aliquis non percepil, siue de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos, a se­culo fugientes, ad conuersionem reci])ere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Proliibemus insuper, vt nulli fratrum vestrorum post factain in monasterio vestro professionetn, fas sit, sine Ab­batis licentia, arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; discedentem vero absque commu­ni litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, excominunicatis et interdictis exclusis , non pulsatis campanis, sub­missa voce, Diuina ollicia celebrare; dummodo causam non dederitis interdicto. Chrisma vero, oleum sacrum, consecrationes Altarium , seu Ba­silicarum; ordinationes clericorum , qui ad ordi­nes fuerint promouendi, a Diaecesano suscipietis Episcopo, si quidem Catliolicus fuerit, et gratiam et communionem sacro sanctae Romanae sedis ha­buerit, et vobis voluerit sine prauitate aliqua ex­hibere. Prohibemus insuper, vt infra lines Paro­chiae vestrae, si eam habetis, nullus sine assensu Diaecesani Episcopi et vestro capellam seu orato­rium de nouo constituere audeat; saluis priuilegiis Romanorum Pontificum. Ad haec nouas indebitas exactiones ab Archiepiscopis, Episcopis, Archi­Diaconis, seu Decanis , aliisque omnibus ecclesia­sticis et secularibus Personis a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque illius loci, libe­ram esse decernimus, vt eorum deuotioni, et ex­tremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaue­rint, nisi forte excominunicati et interdicti sint.

Next

/
Thumbnails
Contents