Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
clicto assumptas, quibuscunque occasionibus friuolis adinuentis, quomodolibet impetere audeat vel etiam molestare. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri muniraine roboratas. Datum per manus discreti viri , Magistri Gregorii, Albensis ecclesiae electi , aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Millesimo, Ducentesimo, nonagesimo septimo. VII. calendas Nouembris; regni autem nostri anno octauo." E Coll. Dipl. Kaprinai sub B. nro LXXIX. p. 141. Originales in archiuo Capituli Poson. A. Ch. 1297. Lodomerius A. Episcopus Strigoniensis pro Ecclesia B. M. V. Ord. FF. minorum Posonii indulgentias concedit, ac concessas firmat. Lodomerius, miseracione diuina, archiepiscopus Strigoniensis, eiusdem loci Comes perpetuus , Vniuersis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis . salutem in omnium Saluatore. Quamuis Doraini sit terra et plenitudo eius , speciali tamen eleccione quedain loca, tempora et personas suo cunctorum conditor ascribere misteriali ministerio voluit, sua mirabili et humano eloquio inelfabili nocione. Ex quibus ecclesiam beate Marie Virginis ordinis fratrum minorum cJaustralem de Posonio, ad inuocandum noraen suura gloriosum ab eterna quidern preordinacione , sed temporali visibiliter quasi in elfectum produccione disposuit dedicari. Ipsam enim ecclesiam beate Marie Virginis, nobis Posonii existentibus, venerabilis Pater Iacobus, Dei gracia , Vicarius episcopus noster, presentibus venerabilibus Patribus, Pascasio Nytri-