Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
ensi, Paulo Quinque-Ecelesiensi; Haab Vaciensi, et Tlieodoro Iauriensi, diuina disponente cleinentia, ecclesiarum episcopis, inclilo eliam Domino Andrea, Dei gratia, Rege Hungarie, vna cum Baronibus et Proceribus suis; cum vix numerosa Christi fidelium multitudine interexistentibus, solempniter ad laudem et gloriam diuini numinis, et in titulum excellentissime Marie Virginis dedicando consecrauit, et consecrando dedicauit. Et quia domum decet Domini sanctitudo, vbi pius et deuotus Christi fidelium accessus esse debet, vtque pronior ac deuotior concursus omnibus et singulis palefiat, in annuis dedicacionis eiusdem Ecclesie beate Marie Virginis reuolucionibus, in festo videlicet annunciacionis eiusdem Virginum \ irginis gloriose, aucloritale, jmo verius misericordia Omnipotentis Dei, qui super omnia eius opera declaratur, ipsius regine celcrum , matris Dei lesu Christi, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac beati Adalberti, Christi Martyris preciosi, patrociniis confisi, vnius anni indulgenciam misericorditer relaxamus; et consimiles prefatorum venerabilium Patrum , Iacobi Vicarii episcopi nostri, Pascasy Nitriensis, Pauli Quinque-Ecclesiensis, Haab Vaciensis , nec non Theodori Iauriensis Ecclesiarum Episcoporum, annalem per quemlibet indulgencias, in remissionem peccatorum factas, auctoritate dyocesana, et metropolitica consenciendo approbamus et approbando confirmamus. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigillo nostro autentico consignatas. Dalum Posony in crastino Annunciacionis beate \ irginis Marie. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, nonagesimo septimo.