Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

nus ex patris affectu, quam praesidentis officio T vt status tui diligentius euitemus incommodum, illaque paaecipue, quae in regno Siciliae subuer­sionem inducerent, et inter tuos posteros conten­tionis amarae dissidium implicarent. — — — Nos igitur super his cum prouida consilii delibera­tione pensantes et aduertentes attentius, quod re­gimen, ipsum tibi non dedere maiores, sed ex concessione apostolicae sedis obuenit, cum dili­gentia debila eiusdem concessionis verbis inspectis, et capitulo, maxime de successione loquente: con­sultationi tuae respondentes, aperte de ipsorum fratrum nostrorum consilio declaramus, quod de praefatis liberis maribus in eodem gradu per eam­dem lineam concurrentibus, primogenitus', et de duabus feminis primogenita, et mare et femina in eodem gradu similiter concurrentibus . masculus omnibus aliis praeferatur. Is autem de praedictis liberis primogenitus intelligatur, et in eodem re­gno tibi sit successor, et heres, quem mortis tuae priorem gradum et maiorem natu reperiri contiu­get. — — Datum Romae apud Sanctum Petrum VI. Kalen. Martii anno III. Apud Ray. ail an. 1 297. nro LIII. Secuncluin hanc successionis formam visa est sedi Poutificiae Andreae in regno Hungariae successio illegitiina. .4. Ch. 1297. Idem Bonifacius Iacobum electum reiicit, ac Petrum nominat A. Episcopum Spalatensem. Bonifacius — — Petro electo Spalatensi. Quum Ecclesiarum omnium Bomana, Domino di­sponente, sit magistra: sic eam praeesse opportet, in sollicitudine vniuersalis regiminis, praesertim il-

Next

/
Thumbnails
Contents