Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
lis, quae possent ex diuturnis vacationibus grauia incurrere detrimenta; vt distributis affectibus pro varietate causarum specialiter intendat, per creditae dispensationis officium , commodis singularum, ne per aliquos diuinae Domus inobsecratos aditus in gregis perniciem lupi pro pastoribus, aut in pestem domesticam liostes pro liospitibus inducantur. Sane Spalatensis Ecclesia, dudum viduata pastore, licet in ea de dilecto filio Iacobo , archidiacono ipsius Ecclesiae, fuerit electio celebrata j quia tamen infra teinpus, a iure statutum, idem arcliidiaconus non fuit negocium electionis huiusmodi prosequutusdicta electio iuribus, si quae habuit, fuit vacuata ; et nihilominus postmodum idem Archidiaconus ius, si quod sibi ex electione liuiusmodi competebat, in manibus ven. fratris nostri , G. episcopi Sabinensis , de mandato nostro resignationem suam recipientis, libere resignauit. Nos igitur, qui circa viduatas ecclesias continuae attentionis oculis vigilamus, volentes eidem ecclesiae, ne damna ex longa vacatione subiret, salubriter prouidere ; te fratrem ordinis minorum professorem, capellanum carissimae in Christo filiae nostrae Mariae, reginae illustris, cui de vitae munditie, religionis zelo, disciplina morum , circumspectione prouida, et prouidentia circumspecta, laudabile testimonium perhibetur, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis, eidem Ecclesiae Spalatensi in archiepiscopum praeficimus et pastorem; sperante firmiter ex laudabilibus testimoniis , quae de te commendabiliter praedicantur, quod eadem ecclesia sub tuo regimine grata suscipiet, Deo propitio, in spiritualibus et temporalibus increinenta. lleuerenter ita-