Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

lara Syld vocatam cum terris et Iacunis et decem mansiones ad procurationem pecudum ; et in illa insula habent piscatorem sturionum, sed terra non est communis. Item dedit villam Sorlous ad pro­curandas apes, sed terra est communis. Item dedit Sanctus Rex viliam Girincher in eadem libertate , sed terra est communis. Ex omnibus possessioni­bus istis non habet Abbatissa aliquos seruientes cum equis , nisi solummodo sexaginta et tres man­siones carpentariorum et duas mansiones fabrorum et vnum tornatorem, et cusiodes lagenarum , ce­teri omnes sunt vel vinitores, vel aratores , et alia seruitia exhibitores. Item dedit S. Rex portum Madocha , quod Tanya vocatur, cum descensu ad piscationem husonum , et ad opus Monialium S. Mariae seruientium. Vetus autem priuilegium iuxta linguam authoris Monasterii graece scriptum ideo adnotauimus , vt ex concordia veteris et noui co­gnosceretur certitudo veritatis ; licet iuxta inue­stigationem Quinque-Ecclesiensis Episcopi apposi­ta sint quaedam in nouo, quae non inueniuntur in veteri, et quae sanctae Ecclesiae accreueruot in processu temporis. Quicunque autem aliquid de his, quae in hoc priuilegio continentur, sicut vi­dimus in priuilegio S. Stephani regis, praesumse­rit minuere , maledictioni iusti Iudicis Dei et S. Mariae, et omnium Apostolorum , et omnium fi­delium Dei, sicut in veteri priuilegio scriptum est, subiaceat, et legem regni de peruasione ecclesiae Dei persoluat. u Petierunt itaque eedem Domine Agnes et Maria a nobis instanter, quod cum pre­dictum priuilegium in multis locis necesse habeant exhibere, et formident viarum discrimina, ac ma­liciam temporis impacati, nec non alios casus et

Next

/
Thumbnails
Contents