Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

euentus fortuitos, si iil secum portarent; iJcirco tenorem, siue sumptum eiusdem priuilegii regalis presentibus nostris litteris redigi, et inseri facere­mus: Nos autem petitionem earumdem consideran­tes esse iuri consonam, et congruam rationi , ac de communi iustitia admittendam , continentiam eiusdem priuilegy non abrasi, non cancellati, non aboliti, nec vitiati in aliqua sui parte , de verbo ad verbum , sine addimento , et diminutione in tenorem presentium decreuimus et iussimus trans­scribendam, ad vberiorem cautelam nostra sigilla apponi praesentibus facientes. Datum Strigony. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, nonage­simo sexto , feria quinta proxima post festum S. Georgy Martyris. " Apud Georg. Szerdalielyi editi Diplomatis Coloman­nei p. 46. CoII. Dipl. Hcuenesi Tom. LXX.1X. seu Z. p. 320. Confirmatae sunt hae transumtae a Carolo Ro­berto A. 1330. A. Ch. 1296. Idem Andreas confirmationales Ladislai Chu­ni super cambio inter Dionysinm , filium Bodun, ac Comitem Merse ratione possessionis Vitezmezi> inito corroborat. Andreas , Dei gratia , Hungariae etc. Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum in­specturis , salutem in salutis largitore. Ad vniuer­sorutn notitiam harum serie volumus peruenire , quod Magister Benedictus , filius Comitis Merse , dilectus noster et fidelis , ad nostram accedens praesentiam , exhibuit nobis litteras priuilegiales fratris nostri charissimi, Regis Ladislai, piae re­cordationis, super possessione Vitezmezeu vocata , confectas, non rasas, nec cancellatas , nec in ali-

Next

/
Thumbnails
Contents